4. Ubi eras quando ponebam fundamenta terræ ?indica mihi, si habes intelligentiam.
5. Quis posuit mensuras ejus, si nosti ?vel quis tetendit super eam lineam ?
6. Super quo bases illius solidatæ sunt ?aut quis demisit lapidem angularem ejus,
7. cum me laudarent simul astra matutina,et jubilarent omnes filii Dei ?
8. Quis conclusit ostiis mare,quando erumpebat quasi de vulva procedens ;
9. cum ponerem nubem vestimentum ejus,et caligine illud quasi pannis infantiæ obvolverem ?
10. Circumdedi illud terminis meis,et posui vectem et ostia,
11. et dixi : Usque huc venies, et non procedes amplius,et hic confringes tumentes fluctus tuos.
12. Numquid post ortum tuum præcepisti diluculo,et ostendisti auroræ locum suum ?
13. Et tenuisti concutiens extrema terræ,et excussisti impios ex ea ?
14. Restituetur ut lutum signaculum,et stabit sicut vestimentum :
15. auferetur ab impiis lux sua,et brachium excelsum confringetur.
16. Numquid ingressus es profunda maris,et in novissimis abyssi deambulasti ?
17. Numquid apertæ sunt tibi portæ mortis,et ostia tenebrosa vidisti ?
18. Numquid considerasti latitudinem terræ ?indica mihi, si nosti, omnia :
19. in qua via lux habitet,et tenebrarum quis locus sit :