Vulgata Latina

Job 36:15-29 Vulgata Latina (VULG)

15.  Eripiet de angustia sua pauperem,et revelabit in tribulatione aurem ejus.

16.  Igitur salvabit te de ore angusto latissime,et non habente fundamentum subter se :requies autem mensæ tuæ erit plena pinguedine.

17.  Causa tua quasi impii judicata est :causam judiciumque recipies.

18.  Non te ergo superet ira ut aliquem opprimas :nec multitudo donorum inclinet te.

19.  Depone magnitudinem tuam absque tribulatione,et omnes robustos fortitudine.

20.  Ne protrahas noctem,ut ascendant populi pro eis.

21.  Cave ne declines ad iniquitatem :hanc enim cœpisti sequi post miseriam.

22.  Ecce Deus excelsus in fortitudine sua,et nullus ei similis in legislatoribus.

23.  Quis poterit scrutari vias ejus ?aut quis potest ei dicere : Operatus es iniquitatem ?

24.  Memento quod ignores opus ejus,de quo cecinerunt viri.

25.  Omnes homines vident eum :unusquisque intuetur procul.

26.  Ecce Deus magnus vincens scientiam nostram :numerus annorum ejus inæstimabilis.

27.  Qui aufert stillas pluviæ,et effundit imbres ad instar gurgitum,

28.  qui de nubibus fluuntquæ prætexunt cuncta desuper.

29.  Si voluerit extendere nubes quasi tentorium suum,