Vulgata Latina

Job 36:1-16 Vulgata Latina (VULG)

1.  Addens quoque Eliu, hæc locutus est :

2.  Sustine me paululum, et indicabo tibi :adhuc enim habeo quod pro Deo loquar.

3.  Repetam scientiam meam a principio,et operatorem meum probabo justum.

4.  Vere enim absque mendacio sermones mei,et perfecta scientia probabitur tibi.

5.  Deus potentes non abjicit,cum et ipse sit potens :

6.  sed non salvat impios,et judicium pauperibus tribuit.

7.  Non auferet a justo oculos suos :et reges in solio collocat in perpetuum,et illi eriguntur.

8.  Et si fuerint in catenis,et vinciantur funibus paupertatis,

9.  indicabit eis opera eorum,et scelera eorum, quia violenti fuerunt.

10.  Revelabit quoque aurem eorum, ut corripiat :et loquetur, ut revertantur ab iniquitate.

11.  Si audierint et observaverint, complebunt dies suos in bono,et annos suos in gloria :

12.  si autem non audierint,transibunt per gladium,et consumentur in stultitia.

13.  Simulatores et callidi provocant iram Dei,neque clamabunt cum vincti fuerint.

14.  Morietur in tempestate anima eorum,et vita eorum inter effeminatos.

15.  Eripiet de angustia sua pauperem,et revelabit in tribulatione aurem ejus.

16.  Igitur salvabit te de ore angusto latissime,et non habente fundamentum subter se :requies autem mensæ tuæ erit plena pinguedine.