1. Igitur Eliu hæc rursum locutus est :
2. Numquid æqua tibi videtur tua cogitatio,ut diceres : Justior sum Deo ?
3. Dixisti enim : Non tibi placet quod rectum est :vel quid tibi proderit, si ego peccavero ?
4. Itaque ego respondebo sermonibus tuis,et amicis tuis tecum.
5. Suspice cælum, et intuere :et contemplare æthera quod altior te sit.
6. Si peccaveris, quid ei nocebis ?et si multiplicatæ fuerint iniquitates tuæ, quid facies contra eum ?
7. Porro si juste egeris, quid donabis ei ?aut quid de manu tua accipiet ?