Vulgata Latina

Job 34:8-20 Vulgata Latina (VULG)

8.  qui graditur cum operantibus iniquitatem,et ambulat cum viris impiis ?

9.  Dixit enim : Non placebit vir Deo,etiam si cucurrerit cum eo.

10.  Ideo, viri cordati, audite me :absit a Deo impietas,et ab Omnipotente iniquitas.

11.  Opus enim hominis reddet ei,et juxta vias singulorum restituet eis.

12.  Vere enim Deus non condemnabit frustra,nec Omnipotens subvertet judicium.

13.  Quem constituit alium super terram ?aut quem posuit super orbem quem fabricatus est ?

14.  Si direxerit ad eum cor suum,spiritum illius et flatum ad se trahet.

15.  Deficiet omnis caro simul,et homo in cinerem revertetur.

16.  Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur,et ausculta vocem eloquii mei :

17.  numquid qui non amat judicium sanari potest ?et quomodo tu eum qui justus est in tantum condemnas ?

18.  Qui dicit regi : Apostata ;qui vocat duces impios ;

19.  qui non accipit personas principum,nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem :opus enim manuum ejus sunt universi.

20.  Subito morientur, et in media nocte turbabuntur populi :et pertransibunt, et auferent violentum absque manu.