Vulgata Latina

Job 34:30-35 Vulgata Latina (VULG)

30.  Qui regnare facit hominem hypocritampropter peccata populi.

31.  Quia ergo ego locutus sum ad Deum,te quoque non prohibebo.

32.  Si erravi, tu doce me ;si iniquitatem locutus sum, ultra non addam.

33.  Numquid a te Deus expetit eam, quia displicuit tibi ?tu enim cœpisti loqui, et non ego :quod si quid nosti melius, loquere.

34.  Viri intelligentes loquantur mihi,et vir sapiens audiat me.

35.  Job autem stulte locutus est,et verba illius non sonant disciplinam.