Vulgata Latina

Job 34:15-32 Vulgata Latina (VULG)

15.  Deficiet omnis caro simul,et homo in cinerem revertetur.

16.  Si habes ergo intellectum, audi quod dicitur,et ausculta vocem eloquii mei :

17.  numquid qui non amat judicium sanari potest ?et quomodo tu eum qui justus est in tantum condemnas ?

18.  Qui dicit regi : Apostata ;qui vocat duces impios ;

19.  qui non accipit personas principum,nec cognovit tyrannum cum disceptaret contra pauperem :opus enim manuum ejus sunt universi.

20.  Subito morientur, et in media nocte turbabuntur populi :et pertransibunt, et auferent violentum absque manu.

21.  Oculi enim ejus super vias hominum,et omnes gressus eorum considerat.

22.  Non sunt tenebræ, et non est umbra mortis,ut abscondantur ibi qui operantur iniquitatem,

23.  neque enim ultra in hominis potestate est,ut veniat ad Deum in judicium.

24.  Conteret multos, et innumerabiles,et stare faciet alios pro eis.

25.  Novit enim opera eorum,et idcirco inducet noctem, et conterentur.

26.  Quasi impios percussit eosin loco videntium :

27.  qui quasi de industria recesserunt ab eo,et omnes vias ejus intelligere noluerunt :

28.  ut pervenire facerent ad eum clamorem egeni,et audiret vocem pauperum.

29.  Ipso enim concedente pacem, quis est qui condemnet ?ex quo absconderit vultum, quis est qui contempletur eum,et super gentes, et super omnes homines ?

30.  Qui regnare facit hominem hypocritampropter peccata populi.

31.  Quia ergo ego locutus sum ad Deum,te quoque non prohibebo.

32.  Si erravi, tu doce me ;si iniquitatem locutus sum, ultra non addam.