Vulgata Latina

Job 33:13-31 Vulgata Latina (VULG)

13.  Adversus eum contendis,quod non ad omnia verba responderit tibi ?

14.  Semel loquitur Deus,et secundo idipsum non repetit.

15.  Per somnium, in visione nocturna,quando irruit sopor super homines,et dormiunt in lectulo,

16.  tunc aperit aures virorum,et erudiens eos instruit disciplina,

17.  ut avertat hominem ab his quæ facit,et liberet eum de superbia,

18.  eruens animam ejus a corruptione,et vitam illius ut non transeat in gladium.

19.  Increpat quoque per dolorem in lectulo,et omnia ossa ejus marcescere facit.

20.  Abominabilis ei fit in vita sua panis,et animæ illius cibus ante desiderabilis.

21.  Tabescet caro ejus,et ossa, quæ tecta fuerant, nudabuntur.

22.  Appropinquavit corruptioni anima ejus,et vita illius mortiferis.

23.  Si fuerit pro eo angelus loquens,unus de millibus, ut annuntiet hominis æquitatem,

24.  miserebitur ejus, et dicet :Libera eum, ut non descendat in corruptionem :inveni in quo ei propitier.

25.  Consumpta est caro ejus a suppliciis :revertatur ad dies adolescentiæ suæ.

26.  Deprecabitur Deum, et placabilis ei erit :et videbit faciem ejus in jubilo,et reddet homini justitiam suam.

27.  Respiciet homines, et dicet : Peccavi,et vere deliqui, et ut eram dignus, non recepi.

28.  Liberavit animam suam, ne pergeret in interitum,sed vivens lucem videret.

29.  Ecce hæc omnia operatur Deustribus vicibus per singulos,

30.  ut revocet animas eorum a corruptione,et illuminet luce viventium.

31.  Attende, Job, et audi me :et tace, dum ego loquor.