Vulgata Latina

Job 33:1-12 Vulgata Latina (VULG)

1.  Audi igitur, Job, eloquia mea,et omnes sermones meos ausculta.

2.  Ecce aperui os meum :loquatur lingua mea in faucibus meis.

3.  Simplici corde meo sermones mei,et sententiam puram labia mea loquentur.

4.  Spiritus Dei fecit me,et spiraculum Omnipotentis vivificavit me.

5.  Si potes, responde mihi,et adversus faciem meam consiste.

6.  Ecce, et me sicut et te fecit Deus,et de eodem luto ego quoque formatus sum.

7.  Verumtamen miraculum meum non te terreat,et eloquentia mea non sit tibi gravis.

8.  Dixisti ergo in auribus meis,et vocem verborum tuorum audivi :

9.  Mundus sum ego, et absque delicto :immaculatus, et non est iniquitas in me.

10.  Quia querelas in me reperit,ideo arbitratus est me inimicum sibi.

11.  Posuit in nervo pedes meos ;custodivit omnes semitas meas.

12.  Hoc est ergo in quo non es justificatus :respondebo tibi, quia major sit Deus homine.