Vulgata Latina

Job 32:9-14 Vulgata Latina (VULG)

9.  Non sunt longævi sapientes,nec senes intelligunt judicium.

10.  Ideo dicam : Audite me :ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.

11.  Expectavi enim sermones vestros ;audivi prudentiam vestram,donec disceptaremini sermonibus ;

12.  et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam :sed, ut video, non est qui possit arguere Job,et respondere ex vobis sermonibus ejus.

13.  Ne forte dicatis : Invenimus sapientiam :Deus projecit eum, non homo.

14.  Nihil locutus est mihi :et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.