Vulgata Latina

Job 32:5-11 Vulgata Latina (VULG)

5.  Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.

6.  Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit : Junior sum tempore, vos autem antiquiores :idcirco, demisso capite,veritus sum vobis indicare meam sententiam.

7.  Sperabam enim quod ætas prolixior loqueretur,et annorum multitudo doceret sapientiam.

8.  Sed, ut video, spiritus est in hominibus,et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam.

9.  Non sunt longævi sapientes,nec senes intelligunt judicium.

10.  Ideo dicam : Audite me :ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.

11.  Expectavi enim sermones vestros ;audivi prudentiam vestram,donec disceptaremini sermonibus ;