Vulgata Latina

Job 32:3-6 Vulgata Latina (VULG)

3.  Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job.

4.  Igitur Eliu expectavit Job loquentem, eo quod seniores essent qui loquebantur.

5.  Cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent, iratus est vehementer.

6.  Respondensque Eliu filius Barachel Buzites, dixit : Junior sum tempore, vos autem antiquiores :idcirco, demisso capite,veritus sum vobis indicare meam sententiam.