Vulgata Latina

Job 32:13-22 Vulgata Latina (VULG)

13.  Ne forte dicatis : Invenimus sapientiam :Deus projecit eum, non homo.

14.  Nihil locutus est mihi :et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.

15.  Extimuerunt, nec responderunt ultra,abstuleruntque a se eloquia.

16.  Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti :steterunt, nec ultra responderunt :

17.  respondebo et ego partem meam,et ostendam scientiam meam.

18.  Plenus sum enim sermonibus,et coarctat me spiritus uteri mei.

19.  En venter meus quasi mustum absque spiraculo,quod lagunculas novas disrumpit.

20.  Loquar, et respirabo paululum :aperiam labia mea, et respondebo.

21.  Non accipiam personam viri,et Deum homini non æquabo.

22.  Nescio enim quamdiu subsistam,et si post modicum tollat me factor meus.