Vulgata Latina

Job 32:10-17 Vulgata Latina (VULG)

10.  Ideo dicam : Audite me :ostendam vobis etiam ego meam sapientiam.

11.  Expectavi enim sermones vestros ;audivi prudentiam vestram,donec disceptaremini sermonibus ;

12.  et donec putabam vos aliquid dicere, considerabam :sed, ut video, non est qui possit arguere Job,et respondere ex vobis sermonibus ejus.

13.  Ne forte dicatis : Invenimus sapientiam :Deus projecit eum, non homo.

14.  Nihil locutus est mihi :et ego non secundum sermones vestros respondebo illi.

15.  Extimuerunt, nec responderunt ultra,abstuleruntque a se eloquia.

16.  Quoniam igitur expectavi, et non sunt locuti :steterunt, nec ultra responderunt :

17.  respondebo et ego partem meam,et ostendam scientiam meam.