Vulgata Latina

Job 32:1-3 Vulgata Latina (VULG)

1.  Omiserunt autem tres viri isti respondere Job, eo quod justus sibi videretur.

2.  Et iratus indignatusque est Eliu filius Barachel Buzites, de cognatione Ram : iratus est autem adversum Job, eo quod justum se esse diceret coram Deo.

3.  Porro adversum amicos ejus indignatus est, eo quod non invenissent responsionem rationabilem, sed tantummodo condemnassent Job.