Vulgata Latina

Job 30:8-21 Vulgata Latina (VULG)

8.  filii stultorum et ignobilium,et in terra penitus non parentes.

9.  Nunc in eorum canticum versus sum,et factus sum eis in proverbium.

10.  Abominantur me, et longe fugiunt a me,et faciem meam conspuere non verentur.

11.  Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me,et frenum posuit in os meum.

12.  Ad dexteram orientis calamitates meæ illico surrexerunt :pedes meos subverterunt,et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis.

13.  Dissipaverunt itinera mea ;insidiati sunt mihi, et prævaluerunt :et non fuit qui ferret auxilium.

14.  Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me,et ad meas miserias devoluti sunt.

15.  Redactus sum in nihilum :abstulisti quasi ventus desiderium meum,et velut nubes pertransiit salus mea.

16.  Nunc autem in memetipso marcescit anima mea,et possident me dies afflictionis.

17.  Nocte os meum perforatur doloribus,et qui me comedunt, non dormiunt.

18.  In multitudine eorum consumitur vestimentum meum,et quasi capito tunicæ succinxerunt me.

19.  Comparatus sum luto,et assimilatus sum favillæ et cineri.

20.  Clamo ad te, et non exaudis me :sto, et non respicis me.

21.  Mutatus es mihi in crudelem,et in duritia manus tuæ adversaris mihi.