1. Nunc autem derident me juniores tempore,quorum non dignabar patres ponere cum canibus gregis mei :
2. quorum virtus manuum mihi erat pro nihilo,et vita ipsa putabantur indigni :
3. egestate et fame steriles, qui rodebant in solitudine,squallentes calamitate et miseria.
4. Et mandebant herbas, et arborum cortices,et radix juniperorum erat cibus eorum :
5. qui de convallibus ista rapientes,cum singula reperissent, ad ea cum clamore currebant.
6. In desertis habitabant torrentium,et in cavernis terræ, vel super glaream :
7. qui inter hujuscemodi lætabantur,et esse sub sentibus delicias computabant :
8. filii stultorum et ignobilium,et in terra penitus non parentes.
9. Nunc in eorum canticum versus sum,et factus sum eis in proverbium.
10. Abominantur me, et longe fugiunt a me,et faciem meam conspuere non verentur.
11. Pharetram enim suam aperuit, et afflixit me,et frenum posuit in os meum.
12. Ad dexteram orientis calamitates meæ illico surrexerunt :pedes meos subverterunt,et oppresserunt quasi fluctibus semitis suis.
13. Dissipaverunt itinera mea ;insidiati sunt mihi, et prævaluerunt :et non fuit qui ferret auxilium.
14. Quasi rupto muro, et aperta janua, irruerunt super me,et ad meas miserias devoluti sunt.
15. Redactus sum in nihilum :abstulisti quasi ventus desiderium meum,et velut nubes pertransiit salus mea.
16. Nunc autem in memetipso marcescit anima mea,et possident me dies afflictionis.