Vulgata Latina

Job 3:8-16 Vulgata Latina (VULG)

8.  Maledicant ei qui maledicunt diei,qui parati sunt suscitare Leviathan.

9.  Obtenebrentur stellæ caligine ejus ;expectet lucem, et non videat,nec ortum surgentis auroræ.

10.  Quia non conclusit ostia ventris qui portavit me,nec abstulit mala ab oculis meis.

11.  Quare non in vulva mortuus sum ?egressus ex utero non statim perii ?

12.  Quare exceptus genibus ?cur lactatus uberibus ?

13.  Nunc enim dormiens silerem,et somno meo requiescerem

14.  cum regibus et consulibus terræ,qui ædificant sibi solitudines ;

15.  aut cum principibus qui possident aurum,et replent domos suas argento ;

16.  aut sicut abortivum absconditum non subsisterem,vel qui concepti non viderunt lucem.