14. cum regibus et consulibus terræ,qui ædificant sibi solitudines ;
15. aut cum principibus qui possident aurum,et replent domos suas argento ;
16. aut sicut abortivum absconditum non subsisterem,vel qui concepti non viderunt lucem.
17. Ibi impii cessaverunt a tumultu,et ibi requieverunt fessi robore.
18. Et quondam vincti pariter sine molestia,non audierunt vocem exactoris.
19. Parvus et magnus ibi sunt,et servus liber a domino suo.
20. Quare misero data est lux,et vita his qui in amaritudine animæ sunt :
21. qui expectant mortem, et non venit,quasi effodientes thesaurum ;
22. gaudentque vehementercum invenerint sepulchrum ?
23. viro cujus abscondita est viaet circumdedit eum Deus tenebris ?
24. Antequam comedam, suspiro ;et tamquam inundantes aquæ, sic rugitus meus :
25. quia timor quem timebam evenit mihi,et quod verebar accidit.
26. Nonne dissimulavi ? nonne silui ? nonne quievi ?et venit super me indignatio.