Vulgata Latina

Job 29:1-5 Vulgata Latina (VULG)

1.  Addidit quoque Job, assumens parabolam suam, et dixit :

2.  Quis mihi tribuat ut sim juxta menses pristinos,secundum dies quibus Deus custodiebat me ?

3.  Quando splendebat lucerna ejus super caput meum,et ad lumen ejus ambulabam in tenebris :

4.  sicut fui in diebus adolescentiæ meæ,quando secreto Deus erat in tabernaculo meo :

5.  quando erat Omnipotens mecum,et in circuitu meo pueri mei :