Vulgata Latina

Job 28:14-28 Vulgata Latina (VULG)

14.  Abyssus dicit : Non est in me,et mare loquitur : Non est mecum.

15.  Non dabitur aurum obrizum pro ea,nec appendetur argentum in commutatione ejus.

16.  Non conferetur tinctis Indiæ coloribus,nec lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro.

17.  Non adæquabitur ei aurum vel vitrum,nec commutabuntur pro ea vasa auri.

18.  Excelsa et eminentia non memorabuntur comparatione ejus :trahitur autem sapientia de occultis.

19.  Non adæquabitur ei topazius de Æthiopia,nec tincturæ mundissimæ componetur.

20.  Unde ergo sapientia venit ?et quis est locus intelligentiæ ?

21.  Abscondita est ab oculis omnium viventium :volucres quoque cæli latet.

22.  Perditio et mors dixerunt :Auribus nostris audivimus famam ejus.

23.  Deus intelligit viam ejus,et ipse novit locum illius.

24.  Ipse enim fines mundi intuetur,et omnia quæ sub cælo sunt respicit.

25.  Qui fecit ventis pondus,et aquas appendit in mensura.

26.  Quando ponebat pluviis legem,et viam procellis sonantibus :

27.  tunc vidit illam et enarravit,et præparavit, et investigavit.

28.  Et dixit homini : Ecce timor Domini, ipsa est sapientia ;et recedere a malo, intelligentia.