Vulgata Latina

Job 28:11-19 Vulgata Latina (VULG)

11.  Profunda quoque fluviorum scrutatus est,et abscondita in lucem produxit.

12.  Sapientia vero ubi invenitur ?et quis est locus intelligentiæ ?

13.  Nescit homo pretium ejus,nec invenitur in terra suaviter viventium.

14.  Abyssus dicit : Non est in me,et mare loquitur : Non est mecum.

15.  Non dabitur aurum obrizum pro ea,nec appendetur argentum in commutatione ejus.

16.  Non conferetur tinctis Indiæ coloribus,nec lapidi sardonycho pretiosissimo vel sapphiro.

17.  Non adæquabitur ei aurum vel vitrum,nec commutabuntur pro ea vasa auri.

18.  Excelsa et eminentia non memorabuntur comparatione ejus :trahitur autem sapientia de occultis.

19.  Non adæquabitur ei topazius de Æthiopia,nec tincturæ mundissimæ componetur.