Vulgata Latina

Job 27:12-20 Vulgata Latina (VULG)

12.  Ecce vos omnes nostis :et quid sine causa vana loquimini ?

13.  Hæc est pars hominis impii apud Deum,et hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.

14.  Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt,et nepotes ejus non saturabuntur pane :

15.  qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu,et viduæ illius non plorabunt.

16.  Si comportaverit quasi terram argentum,et sicut lutum præparaverit vestimenta :

17.  præparabit quidem, sed justus vestietur illis,et argentum innocens dividet.

18.  Ædificavit sicut tinea domum suam,et sicut custos fecit umbraculum.

19.  Dives, cum dormierit, nihil secum auferet :aperiet oculos suos, et nihil inveniet.

20.  Apprehendet eum quasi aqua inopia :nocte opprimet eum tempestas.