10. aut poterit in Omnipotente delectari,et invocare Deum omni tempore ?
11. Docebo vos per manum Dei quæ Omnipotens habeat,nec abscondam.
12. Ecce vos omnes nostis :et quid sine causa vana loquimini ?
13. Hæc est pars hominis impii apud Deum,et hæreditas violentorum, quam ob Omnipotente suscipient.
14. Si multiplicati fuerint filii ejus, in gladio erunt,et nepotes ejus non saturabuntur pane :
15. qui reliqui fuerint ex eo sepelientur in interitu,et viduæ illius non plorabunt.
16. Si comportaverit quasi terram argentum,et sicut lutum præparaverit vestimenta :
17. præparabit quidem, sed justus vestietur illis,et argentum innocens dividet.
18. Ædificavit sicut tinea domum suam,et sicut custos fecit umbraculum.
19. Dives, cum dormierit, nihil secum auferet :aperiet oculos suos, et nihil inveniet.
20. Apprehendet eum quasi aqua inopia :nocte opprimet eum tempestas.
21. Tollet eum ventus urens, et auferet,et velut turbo rapiet eum de loco suo.
22. Et mittet super eum, et non parcet :de manu ejus fugiens fugiet.