Vulgata Latina

Job 23:9-17 Vulgata Latina (VULG)

9.  Si ad sinistram, quid agam ? non apprehendam eum ;si me vertam ad dexteram, non videbo illum.

10.  Ipse vero scit viam meam,et probavit me quasi aurum quod per ignem transit.

11.  Vestigia ejus secutus est pes meus :viam ejus custodivi, et non declinavi ex ea.

12.  A mandatis labiorum ejus non recessi,et in sinu meo abscondi verba oris ejus.

13.  Ipse enim solus est, et nemo avertere potest cogitationem ejus :et anima ejus quodcumque voluit, hoc fecit.

14.  Cum expleverit in me voluntatem suam,et alia multa similia præsto sunt ei.

15.  Et idcirco a facie ejus turbatus sum,et considerans eum, timore sollicitor.

16.  Deus mollivit cor meum,et Omnipotens conturbavit me.

17.  Non enim perii propter imminentes tenebras,nec faciem meam operuit caligo.