Vulgata Latina

Job 22:3-16 Vulgata Latina (VULG)

3.  Quid prodest Deo, si justus fueris ?aut quid ei confers, si immaculata fuerit via tua ?

4.  Numquid timens arguet te,et veniet tecum in judicium,

5.  et non propter malitiam tuam plurimam,et infinitas iniquitates tuas ?

6.  Abstulisti enim pignus fratrum tuorum sine causa,et nudos spoliasti vestibus.

7.  Aquam lasso non dedisti,et esurienti subtraxisti panem.

8.  In fortitudine brachii tui possidebas terram,et potentissimus obtinebas eam.

9.  Viduas dimisisti vacuas,et lacertos pupillorum comminuisti.

10.  Propterea circumdatus es laqueis,et conturbat te formido subita.

11.  Et putabas te tenebras non visurum,et impetu aquarum inundantium non oppressum iri ?

12.  an non cogitas quod Deus excelsior cælo sit,et super stellarum verticem sublimetur ?

13.  Et dicis : Quid enim novit Deus ?et quasi per caliginem judicat.

14.  Nubes latibulum ejus, nec nostra considerat,et circa cardines cæli perambulat.

15.  Numquid semitam sæculorum custodire cupis,quam calcaverunt viri iniqui,

16.  qui sublati sunt ante tempus suum,et fluvius subvertit fundamentum eorum ?