Vulgata Latina

Job 21:29-34 Vulgata Latina (VULG)

29.  Interrogate quemlibet de viatoribus,et hæc eadem illum intelligere cognoscetis :

30.  quia in diem perditionis servatur malus,et ad diem furoris ducetur.

31.  Quis arguet coram eo viam ejus ?et quæ fecit, quis reddet illi ?

32.  Ipse ad sepulchra ducetur,et in congerie mortuorum vigilabit.

33.  Dulcis fuit glareis Cocyti,et post se omnem hominem trahet,et ante se innumerabiles.

34.  Quomodo igitur consolamini me frustra,cum responsio vestra repugnare ostensa sit veritati ?