Vulgata Latina

Job 21:11-18 Vulgata Latina (VULG)

11.  Egrediuntur quasi greges parvuli eorum,et infantes eorum exultant lusibus.

12.  Tenent tympanum et citharam,et gaudent ad sonitum organi.

13.  Ducunt in bonis dies suos,et in puncto ad inferna descendunt.

14.  Qui dixerunt Deo : Recede a nobis,et scientiam viarum tuarum nolumus.

15.  Quis est Omnipotens, ut serviamus ei ?et quid nobis prodest si oraverimus illum ?

16.  Verumtamen quia non sunt in manu eorum bona sua,consilium impiorum longe sit a me.

17.  Quoties lucerna impiorum extinguetur,et superveniet eis inundatio,et dolores dividet furoris sui ?

18.  Erunt sicut paleæ ante faciem venti,et sicut favilla quam turbo dispergit.