Vulgata Latina

Job 21:1-9 Vulgata Latina (VULG)

1.  Respondens autem Job, dixit :

2.  Audite, quæso, sermones meos,et agite pœnitentiam.

3.  Sustinete me, et ego loquar :et post mea, si videbitur, verba, ridete.

4.  Numquid contra hominem disputatio mea est,ut merito non debeam contristari ?

5.  Attendite me et obstupescite,et superponite digitum ori vestro.

6.  Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco,et concutit carnem meam tremor.

7.  Quare ergo impii vivunt,sublevati sunt, confortatique divitiis ?

8.  Semen eorum permanet coram eis :propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum.

9.  Domus eorum securæ sunt et pacatæ,et non est virga Dei super illos.