Vulgata Latina

Job 20:18-25 Vulgata Latina (VULG)

18.  Luet quæ fecit omnia, nec tamen consumetur :juxta multitudinem adinventionum suarum, sic et sustinebit.

19.  Quoniam confringens nudavit pauperes :domum rapuit, et non ædificavit eam.

20.  Nec est satiatus venter ejus :et cum habuerit quæ concupierat, possidere non poterit.

21.  Non remansit de cibo ejus,et propterea nihil permanebit de bonis ejus.

22.  Cum satiatus fuerit, arctabitur :æstuabit, et omnis dolor irruet super eum.

23.  Utinam impleatur venter ejus,ut emittat in eum iram furoris sui,et pluat super illum bellum suum.

24.  Fugiet arma ferrea,et irruet in arcum æreum.

25.  Eductus, et egrediens de vagina sua,et fulgurans in amaritudine sua :vadent et venient super eum horribiles.