Vulgata Latina

Job 20:1-15 Vulgata Latina (VULG)

1.  Respondens autem Sophar Naamathites, dixit :

2.  Idcirco cogitationes meæ variæ succedunt sibi,et mens in diversa rapitur.

3.  Doctrinam qua me arguis audiam,et spiritus intelligentiæ meæ respondebit mihi.

4.  Hoc scio a principio,ex quo positus est homo super terram,

5.  quod laus impiorum brevis sit,et gaudium hypocritæ ad instar puncti.

6.  Si ascenderit usque ad cælum superbia ejus,et caput ejus nubes tetigerit,

7.  quasi sterquilinium in fine perdetur,et qui eum viderant, dicent : Ubi est ?

8.  Velut somnium avolans non invenietur :transiet sicut visio nocturna.

9.  Oculus qui eum viderat non videbit,neque ultra intuebitur eum locus suus.

10.  Filii ejus atterentur egestate,et manus illius reddent ei dolorem suum.

11.  Ossa ejus implebuntur vitiis adolescentiæ ejus,et cum eo in pulvere dormient.

12.  Cum enim dulce fuerit in ore ejus malum,abscondet illud sub lingua sua.

13.  Parcet illi, et non derelinquet illud,et celabit in gutture suo.

14.  Panis ejus in utero illiusvertetur in fel aspidum intrinsecus.

15.  Divitias quas devoravit evomet,et de ventre illius extrahet eas Deus.