Vulgata Latina

Job 19:20-29 Vulgata Latina (VULG)

20.  Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum,et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos.

21.  Miseremini mei, miseremini mei saltem vos, amici mei,quia manus Domini tetigit me.

22.  Quare persequimini me sicut Deus,et carnibus meis saturamini ?

23.  Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei ?quis mihi det ut exarentur in libro

24.  stylo ferreo et plumbi lamina,vel celte sculpantur in silice ?

25.  Scio enim quod redemptor meus vivit,et in novissimo die de terra surrecturus sum :

26.  et rursum circumdabor pelle mea,et in carne mea videbo Deum meum :

27.  quem visurus sum ego ipse,et oculi mei conspecturi sunt, et non alius :reposita est hæc spes mea in sinu meo.

28.  Quare ergo nunc dicitis : Persequamur eum,et radicem verbi inveniamus contra eum ?

29.  Fugite ergo a facie gladii,quoniam ultor iniquitatum gladius est :et scitote esse judicium.