Vulgata Latina

Job 19:17-25 Vulgata Latina (VULG)

17.  Halitum meum exhorruit uxor mea,et orabam filios uteri mei.

18.  Stulti quoque despiciebant me :et cum ab eis recessissem, detrahebant mihi.

19.  Abominati sunt me quondam consiliarii mei,et quem maxime diligebam, aversatus est me.

20.  Pelli meæ, consumptis carnibus, adhæsit os meum,et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos.

21.  Miseremini mei, miseremini mei saltem vos, amici mei,quia manus Domini tetigit me.

22.  Quare persequimini me sicut Deus,et carnibus meis saturamini ?

23.  Quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei ?quis mihi det ut exarentur in libro

24.  stylo ferreo et plumbi lamina,vel celte sculpantur in silice ?

25.  Scio enim quod redemptor meus vivit,et in novissimo die de terra surrecturus sum :