Vulgata Latina

Job 18:12-21 Vulgata Latina (VULG)

12.  Attenuetur fame robur ejus,et inedia invadat costas illius.

13.  Devoret pulchritudinem cutis ejus ;consumat brachia illius primogenita mors.

14.  Avellatur de tabernaculo suo fiducia ejus,et calcet super eum, quasi rex, interitus.

15.  Habitent in tabernaculo illius socii ejus qui non est ;aspergatur in tabernaculo ejus sulphur.

16.  Deorsum radices ejus siccentur :sursum autem atteratur messis ejus.

17.  Memoria illius pereat de terra,et non celebretur nomen ejus in plateis.

18.  Expellet eum de luce in tenebras,et de orbe transferet eum.

19.  Non erit semen ejus, neque progenies in populo suo,nec ullæ reliquiæ in regionibus ejus.

20.  In die ejus stupebunt novissimi,et primos invadet horror.

21.  Hæc sunt ergo tabernacula iniqui,et iste locus ejus qui ignorat Deum.