Vulgata Latina

Job 15:27-35 Vulgata Latina (VULG)

27.  Operuit faciem ejus crassitudo,et de lateribus ejus arvina dependet.

28.  Habitavit in civitatibus desolatis,et in domibus desertis, quæ in tumulos sunt redactæ.

29.  Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus,nec mittet in terra radicem suam.

30.  Non recedet de tenebris :ramos ejus arefaciet flamma,et auferetur spiritu oris sui.

31.  Non credet, frustra errore deceptus,quod aliquo pretio redimendus sit.

32.  Antequam dies ejus impleantur peribit,et manus ejus arescent.

33.  Lædetur quasi vinea in primo flore botrus ejus,et quasi oliva projiciens florem suum.

34.  Congregatio enim hypocritæ sterilis,et ignis devorabit tabernacula eorum qui munera libenter accipiunt.

35.  Concepit dolorem, et peperit iniquitatem,et uterus ejus præparat dolos.