Vulgata Latina

Job 15:16-32 Vulgata Latina (VULG)

16.  Quanto magis abominabilis et inutilis homo,qui bibit quasi aquam iniquitatem ?

17.  Ostendam tibi : audi me :quod vidi, narrabo tibi.

18.  Sapientes confitentur,et non abscondunt patres suos :

19.  quibus solis data est terra,et non transivit alienus per eos.

20.  Cunctis diebus suis impius superbit,et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus.

21.  Sonitus terroris semper in auribus illius :et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur.

22.  Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem,circumspectans undique gladium.

23.  Cum se moverit ad quærendum panem,novit quod paratus sit in manu ejus tenebrarum dies.

24.  Terrebit eum tribulatio,et angustia vallabit eum,sicut regem qui præparatur ad prælium.

25.  Tetendit enim adversus Deum manum suam,et contra Omnipotentem roboratus est.

26.  Cucurrit adversus eum erecto collo,et pingui cervice armatus est.

27.  Operuit faciem ejus crassitudo,et de lateribus ejus arvina dependet.

28.  Habitavit in civitatibus desolatis,et in domibus desertis, quæ in tumulos sunt redactæ.

29.  Non ditabitur, nec perseverabit substantia ejus,nec mittet in terra radicem suam.

30.  Non recedet de tenebris :ramos ejus arefaciet flamma,et auferetur spiritu oris sui.

31.  Non credet, frustra errore deceptus,quod aliquo pretio redimendus sit.

32.  Antequam dies ejus impleantur peribit,et manus ejus arescent.