14. Quid est homo ut immaculatus sit,et ut justus appareat natus de muliere ?
15. Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis,et cæli non sunt mundi in conspectu ejus.
16. Quanto magis abominabilis et inutilis homo,qui bibit quasi aquam iniquitatem ?
17. Ostendam tibi : audi me :quod vidi, narrabo tibi.
18. Sapientes confitentur,et non abscondunt patres suos :
19. quibus solis data est terra,et non transivit alienus per eos.
20. Cunctis diebus suis impius superbit,et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus.
21. Sonitus terroris semper in auribus illius :et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur.
22. Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem,circumspectans undique gladium.