Vulgata Latina

Job 15:11-22 Vulgata Latina (VULG)

11.  Numquid grande est ut consoletur te Deus ?sed verba tua prava hoc prohibent.

12.  Quid te elevat cor tuum,et quasi magna cogitans attonitos habes oculos ?

13.  Quid tumet contra Deum spiritus tuus,ut proferas de ore tuo hujuscemodi sermones ?

14.  Quid est homo ut immaculatus sit,et ut justus appareat natus de muliere ?

15.  Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis,et cæli non sunt mundi in conspectu ejus.

16.  Quanto magis abominabilis et inutilis homo,qui bibit quasi aquam iniquitatem ?

17.  Ostendam tibi : audi me :quod vidi, narrabo tibi.

18.  Sapientes confitentur,et non abscondunt patres suos :

19.  quibus solis data est terra,et non transivit alienus per eos.

20.  Cunctis diebus suis impius superbit,et numerus annorum incertus est tyrannidis ejus.

21.  Sonitus terroris semper in auribus illius :et cum pax sit, ille semper insidias suspicatur.

22.  Non credit quod reverti possit de tenebris ad lucem,circumspectans undique gladium.