Vulgata Latina

Job 15:1-8 Vulgata Latina (VULG)

1.  Respondens autem Eliphaz Themanites, dixit :

2.  Numquid sapiens respondebit quasi in ventum loquens,et implebit ardore stomachum suum ?

3.  Arguis verbis eum qui non est æqualis tibi,et loqueris quod tibi non expedit.

4.  Quantum in te est, evacuasti timorem,et tulisti preces coram Deo.

5.  Docuit enim iniquitas tua os tuum,et imitaris linguam blasphemantium.

6.  Condemnabit te os tuum, et non ego :et labia tua respondebunt tibi.

7.  Numquid primus homo tu natus es,et ante colles formatus ?

8.  numquid consilium Dei audisti,et inferior te erit ejus sapientia ?