Vulgata Latina

Job 14:6-14 Vulgata Latina (VULG)

6.  Recede paululum ab eo, ut quiescat,donec optata veniat, sicut mercenarii, dies ejus.

7.  Lignum habet spem :si præcisum fuerit, rursum virescit,et rami ejus pullulant.

8.  Si senuerit in terra radix ejus,et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,

9.  ad odorem aquæ germinabit,et faciet comam, quasi cum primum plantatum est.

10.  Homo vero cum mortuus fuerit, et nudatus,atque consumptus, ubi, quæso, est ?

11.  Quomodo si recedant aquæ de mari,et fluvius vacuefactus arescat :

12.  sic homo, cum dormierit, non resurget :donec atteratur cælum, non evigilabit,nec consurget de somno suo.

13.  Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno protegas me,et abscondas me donec pertranseat furor tuus,et constituas mihi tempus in quo recorderis mei ?

14.  Putasne mortuus homo rursum vivat ?cunctis diebus quibus nunc milito, expectodonec veniat immutatio mea.