Vulgata Latina

Job 13:9-22 Vulgata Latina (VULG)

9.  aut placebit ei quem celare nihil potest ?aut decipietur, ut homo, vestris fraudulentiis ?

10.  Ipse vos arguet,quoniam in abscondito faciem ejus accipitis.

11.  Statim ut se commoverit, turbabit vos,et terror ejus irruet super vos.

12.  Memoria vestra comparabitur cineri,et redigentur in lutum cervices vestræ.

13.  Tacete paulisper, ut loquarquodcumque mihi mens suggesserit.

14.  Quare lacero carnes meas dentibus meis,et animam meam porto in manibus meis ?

15.  Etiam si occiderit me, in ipso sperabo :verumtamen vias meas in conspectu ejus arguam.

16.  Et ipse erit salvator meus :non enim veniet in conspectu ejus omnis hypocrita.

17.  Audite sermonem meum,et ænigmata percipite auribus vestris.

18.  Si fuero judicatus,scio quod justus inveniar.

19.  Quis est qui judicetur mecum ?veniat : quare tacens consumor ?

20.  Duo tantum ne facias mihi,et tunc a facie tua non abscondar :

21.  manum tuam longe fac a me,et formido tua non me terreat.

22.  Voca me, et ego respondebo tibi :aut certe loquar, et tu responde mihi.