Vulgata Latina

Job 13:4-12 Vulgata Latina (VULG)

4.  prius vos ostendens fabricatores mendacii,et cultores perversorum dogmatum.

5.  Atque utinam taceretis,ut putaremini esse sapientes.

6.  Audite ergo correptionem meam,et judicium labiorum meorum attendite.

7.  Numquid Deus indiget vestro mendacio,ut pro illo loquamini dolos ?

8.  numquid faciem ejus accipitis,et pro Deo judicare nitimini ?

9.  aut placebit ei quem celare nihil potest ?aut decipietur, ut homo, vestris fraudulentiis ?

10.  Ipse vos arguet,quoniam in abscondito faciem ejus accipitis.

11.  Statim ut se commoverit, turbabit vos,et terror ejus irruet super vos.

12.  Memoria vestra comparabitur cineri,et redigentur in lutum cervices vestræ.