Vulgata Latina

Job 12:7-16 Vulgata Latina (VULG)

7.  Nimirum interroga jumenta, et docebunt te ;et volatilia cæli, et indicabunt tibi.

8.  Loquere terræ, et respondebit tibi,et narrabunt pisces maris.

9.  Quis ignorat quod omnia hæc manus Domini fecerit ?

10.  In cujus manu anima omnis viventis,et spiritus universæ carnis hominis.

11.  Nonne auris verba dijudicat ?et fauces comedentis, saporem ?

12.  In antiquis est sapientia,et in multo tempore prudentia.

13.  Apud ipsum est sapientia et fortitudo ;ipse habet consilium et intelligentiam.

14.  Si destruxerit, nemo est qui ædificet ;si incluserit hominem, nullus est qui aperiat.

15.  Si continuerit aquas, omnia siccabuntur ;et si emiserit eas, subvertent terram.

16.  Apud ipsum est fortitudo et sapientia ;ipse novit et decipientem, et eum qui decipitur.