Vulgata Latina

Job 11:10-16 Vulgata Latina (VULG)

10.  Si subverterit omnia, vel in unum coarctaverit,quis contradicet ei ?

11.  Ipse enim novit hominum vanitatem ;et videns iniquitatem, nonne considerat ?

12.  Vir vanus in superbiam erigitur,et tamquam pullum onagri se liberum natum putat.

13.  Tu autem firmasti cor tuum,et expandisti ad eum manus tuas.

14.  Si iniquitatem quæ est in manu tua abstuleris a te,et non manserit in tabernaculo tuo injustitia,

15.  tunc levare poteris faciem tuam absque macula ;et eris stabilis, et non timebis.

16.  Miseriæ quoque oblivisceris,et quasi aquarum quæ præterierunt recordaberis.