Vulgata Latina

Job 10:1-11 Vulgata Latina (VULG)

1.  Tædet animam meam vitæ meæ ;dimittam adversum me eloquium meum :loquar in amaritudine animæ meæ.

2.  Dicam Deo : Noli me condemnare ;indica mihi cur me ita judices.

3.  Numquid bonum tibi videtur, si calumnieris me,et opprimas me opus manuum tuarum,et consilium impiorum adjuves ?

4.  Numquid oculi carnei tibi sunt ?aut sicut videt homo, et tu videbis ?

5.  Numquid sicut dies hominis dies tui,et anni tui sicut humana sunt tempora,

6.  ut quæras iniquitatem meam,et peccatum meum scruteris,

7.  et scias quia nihil impium fecerim,cum sit nemo qui de manu tua possit eruere ?

8.  Manus tuæ fecerunt me,et plasmaverunt me totum in circuitu :et sic repente præcipitas me ?

9.  Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me,et in pulverem reduces me.

10.  Nonne sicut lac mulsisti me,et sicut caseum me coagulasti ?

11.  Pelle et carnibus vestisti me ;ossibus et nervis compegisti me.