Vulgata Latina

Jeremiæ 9:13-26 Vulgata Latina (VULG)

13.  Et dixit Dominus :Quia dereliquerunt legem meam quam dedi eis,et non audierunt vocem meam,et non ambulaverunt in ea,

14.  et abierunt post pravitatem cordis sui,et post Baalim, quod didicerunt a patribus suis :

15.  idcirco hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël :Ecce ego cibabo populum istum absinthio,et potum dabo eis aquam fellis.

16.  Et dispergam eos in gentibusquas non noverunt ipsi et patres eorum,et mittam post eos gladium,donec consumantur.

17.  Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israël :Contemplamini, et vocate lamentatrices, et veniant :et ad eas quæ sapientes sunt mittite, et properent :

18.  festinent, et assumant super nos lamentum :deducant oculi nostri lacrimas,et palpebræ nostræ defluant aquis.

19.  Quia vox lamentationis audita est de Sion :Quomodo vastati sumus,et confusi vehementer ?quia dereliquimus terram ;quoniam dejecta sunt tabernacula nostra.

20.  Audite ergo, mulieres, verbum Domini,et assumant aures vestræ sermonem oris ejus,et docete filias vestras lamentum,et unaquæque proximam suam planctum :

21.  quia ascendit mors per fenestras nostras ;ingressa est domos nostras,disperdere parvulos deforis,juvenes de plateis.

22.  Loquere : Hæc dicit Dominus :Et cadet morticinum hominisquasi stercus super faciem regionis,et quasi fœnum post tergum metentis,et non est qui colligat.

23.  Hæc dicit Dominus :Non glorietur sapiens in sapientia sua,et non glorietur fortis in fortitudine sua,et non glorietur dives in divitiis suis :

24.  sed in hoc glorietur, qui gloriatur,scire et nosse me,quia ego sum Dominus qui facio misericordiam,et judicium, et justitiam in terra :hæc enim placent mihi, ait Dominus.

25.  Ecce dies veniunt, dicit Dominus,et visitabo super omnem qui circumcisum habet præputium,

26.  super Ægyptum, et super Juda, et super Edom,et super filios Ammon, et super Moab ;et super omnes qui attonsi sunt in comam,habitantes in deserto :quia omnes gentes habent præputium,omnis autem domus Israël incircumcisi sunt corde.