Vulgata Latina

Jeremiæ 5:1-7 Vulgata Latina (VULG)

1.  Circuite vias Jerusalem,et aspicite, et considerate,et quærite in plateis ejus,an inveniatis virum facientem judicium,et quærentem fidem :et propitius ero ei.

2.  Quod si etiam : Vivit Dominus, dixerint,et hoc falso jurabunt.

3.  Domine, oculi tui respiciunt fidem :percussisti eos, et non doluerunt ;attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam :induraverunt facies suas supra petram,et noluerunt reverti.

4.  Ego autem dixi : Forsitan pauperes sunt et stulti,ignorantes viam Domini,judicium Dei sui.

5.  Ibo igitur ad optimates, et loquar eis :ipsi enim cognoverunt viam Domini,judicium Dei sui :et ecce magis hi simul confregerunt jugum ;ruperunt vincula.

6.  Idcirco percussit eos leo de silva ;lupus ad vesperam vastavit eos :pardus vigilans super civitates eorum :omnis qui egressus fuerit ex eis capietur :quia multiplicatæ sunt prævaricationes eorum ;confortatæ sunt aversiones eorum.

7.  Super quo propitius tibi esse potero ?filii tui dereliquerunt me,et jurant in his qui non sunt dii.Saturavi eos, et mœchati sunt,et in domo meretricis luxuriabantur.