Vulgata Latina

Jeremiæ 49:29-33 Vulgata Latina (VULG)

29.  Tabernacula eorum, et greges eorum capient :pelles eorum, et omnia vasa eorum,et camelos eorum tollent sibi,et vocabunt super eos formidinem in circuitu.

30.  Fugite, abite vehementer, in voraginibus sedete,qui habitatis Asor, ait Dominus :iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium,et cogitavit adversum vos cogitationes.

31.  Consurgite, et ascendite ad gentem quietam,et habitantem confidenter, ait Dominus :non ostia, nec vectes eis : soli habitant.

32.  Et erunt cameli eorum in direptionem,et multitudo jumentorum in prædam :et dispergam eos in omnem ventum,qui sunt attonsi in comam,et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos, ait Dominus.

33.  Et erit Asor in habitaculum draconum,deserta usque in æternum :non manebit ibi vir,nec incolet eam filius hominis.