Vulgata Latina

Jeremiæ 49:20-28 Vulgata Latina (VULG)

20.  Propterea audite consilium Domini quod iniit de Edom,et cogitationes ejus quas cogitavit de habitatoribus Theman :si non dejecerint eos parvuli gregis,nisi dissipaverint cum eis habitaculum eorum.

21.  A voce ruinæ eorum commota est terra ;clamor in mari Rubro auditus est vocis ejus.

22.  Ecce quasi aquila ascendet,et avolabit, et expandet alas suas super Bosran :et erit cor fortium Idumææ in die illaquasi cor mulieris parturientis.

23.  Ad Damascum. Confusa est Emath et Arphad,quia auditum pessimum audierunt :turbati sunt in mari ;præ sollicitudine quiescere non potuit.

24.  Dissoluta est Damascus,versa est in fugam :tremor apprehendit eam,angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem.

25.  Quomodo dereliquerunt civitatem laudabilem,urbem lætitiæ ?

26.  Ideo cadent juvenes ejus in plateis ejus,et omnes viri prælii conticescent in die illa,ait Dominus exercituum.

27.  Et succendam ignem in muro Damasci,et devorabit mœnia Benadad.

28.  Ad Cedar, et ad regna Asor, quæ percussit Nabuchodonosor rex Babylonis. Hæc dicit Dominus :Surgite, et ascendite ad Cedar,et vastate filios orientis.