Vulgata Latina

Jeremiæ 49:10-23 Vulgata Latina (VULG)

10.  Ego vero discooperui Esau :revelavi abscondita ejus,et celari non poterit :vastatum est semen ejus,et fratres ejus, et vicini ejus, et non erit.

11.  Relinque pupillos tuos : ego faciam eos vivere :et viduæ tuæ in me sperabunt.

12.  Quia hæc dicit Dominus :Ecce quibus non erat judicium ut biberent calicem,bibentes bibent :et tu, quasi innocens relinqueris ?non eris innocens, sed bibens bibes.

13.  Quia per memetipsum juravi, dicit Dominus,quod in solitudinem, et in opprobrium,et in desertum, et in maledictionem erit Bosra,et omnes civitates ejus erunt in solitudines sempiternas.

14.  Auditum audivi a Domino,et legatus ad gentes missus est :Congregamini, et venite contra eam,et consurgamus in prælium.

15.  Ecce enim parvulum dedi te in gentibus,contemptibilem inter homines.

16.  Arrogantia tua decepit te,et superbia cordis tui,qui habitas in cavernis petræ,et apprehendere niteris altitudinem collis :cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum,inde detraham te, dicit Dominus.

17.  Et erit Idumæa deserta :omnis qui transibit per eam stupebit,et sibilabit super omnes plagas ejus.

18.  Sicut subversa est Sodoma et Gomorrha,et vicinæ ejus, ait Dominus :non habitabit ibi vir,et non incolet eam filius hominis.

19.  Ecce quasi leo ascendetde superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam,quia subito currere faciam eum ad illam.Et quis erit electus, quem præponam ei ?quis enim similis mei ?et quis sustinebit me ?et quis est iste pastor, qui resistat vultui meo ?

20.  Propterea audite consilium Domini quod iniit de Edom,et cogitationes ejus quas cogitavit de habitatoribus Theman :si non dejecerint eos parvuli gregis,nisi dissipaverint cum eis habitaculum eorum.

21.  A voce ruinæ eorum commota est terra ;clamor in mari Rubro auditus est vocis ejus.

22.  Ecce quasi aquila ascendet,et avolabit, et expandet alas suas super Bosran :et erit cor fortium Idumææ in die illaquasi cor mulieris parturientis.

23.  Ad Damascum. Confusa est Emath et Arphad,quia auditum pessimum audierunt :turbati sunt in mari ;præ sollicitudine quiescere non potuit.